HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT VI: Quibus ex causis angeli apparuerunt

#Act. I#IV Reg. II; Eccli. VIII

Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum, quasi obliti quid facere debeatis. Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in coelum, id est in eadem carnis substantia, in qua assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum, id est sicut bajulis nubibus vidistis eum ascendentem in coelum, sic bajulis nubibus videbitis eum in aere ad judicium venientem. Duplici de causa hi duo angeli apparuerunt, scilicet, ut moestos de absentia Domini confortarent, et ut eum vere ascendisse in coelum demonstrarent, scilicet in regionem angelorum. Non sicut Elias, qui raptus est in igneo curru, et ascendit usque ad sublunarem regionem, nec eam transcendit, sed tantum translatus est in paradisum terrestrem, quia adeo eminet, ut pertingat ad sublunarem regionem, nec tamen transcendit. Tunc reversi sunt Hierosolymam a monte, qui vocatur Oliveti, propter copiam olivarum, Sabbati habens iter, id est itinere. Sabbati distans a Hierusalem, scilicet spatio milliarii, quia non ampliori spatio licebat Judaeis in Sabbato progredi de civitate, vel illa, in qua erant, sed per mille passus poterant circa deambulare. Vetus editio habet a monte trium luminum. Sic autem dictus est mons Oliveti, quia de nocte ex parte occidentis illuminabatur igne templi; quia erat ignis jugis in altari, mane ex parte orientis primo excipiebat radios solis, antequam illustrarent civitatem. Habebat etiam copiam olei, quod est fomentum luminis.